monumenta.ch > Plinius > sectio 261

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 261
{XLVII} Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut palmae ac lentisci; salsis enim aquis aluntur. salis vim et cineres, sed leniorem, habent; ideo ficis adsperguntur rutaeque, ne fiant vermiosae neve radices putrescant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint, aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;